Trouvé 166 Résultats pour: Bene E Male
bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus (Liber II Maccabaeorum 11, 28)
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici (Liber II Maccabaeorum 11, 38)
et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Judæorum appellabatur (Liber II Maccabaeorum 14, 37)
et siquidem bene et ut historiæ conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi (Liber II Maccabaeorum 15, 39)
bene consurgit diluculo qui quærit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis (Liber Proverbiorum 11, 27)
qui cognoscit in judicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem (Liber Proverbiorum 28, 21)
tria sunt quæ bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter (Liber Proverbiorum 30, 29)
et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua (Liber Ecclesiastes 3, 12)
et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se (Liber Sapientiae 3, 5)
ibunt directæ emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient (Liber Sapientiae 5, 22)