Trouvé 991 Résultats pour: Bellum Contra Sanctorum
et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suæ ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam ædificavi nomini tuo (Liber II Paralipomenon 6, 38)
reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ et in libris Ahiæ Silonitis in visione quoque Jaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 9, 29)
venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)
hæc dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam (Liber II Paralipomenon 11, 4)
tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris ejus Michaja filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam (Liber II Paralipomenon 13, 2)
cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi (Liber II Paralipomenon 13, 3)
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum (Liber II Paralipomenon 13, 6)
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)
ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes ejus qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israël nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit (Liber II Paralipomenon 13, 12)
respiciensque Judas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere cœperunt (Liber II Paralipomenon 13, 14)
egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa (Liber II Paralipomenon 14, 9)
porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quæ est juxta Maresa (Liber II Paralipomenon 14, 10)