Trouvé 857 Résultats pour: Bello Contra Sanctos
jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum (Liber Proverbiorum 25, 18)
qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum (Liber Proverbiorum 28, 4)
et si quispiam prævaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur (Liber Ecclesiastes 4, 12)
qui futurus est jam vocatum est nomen ejus et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in judicio contendere (Liber Ecclesiastes 6, 10)
in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)
non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium (Liber Ecclesiastes 8, 8)
etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala (Liber Ecclesiastes 8, 11)
civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio (Liber Ecclesiastes 9, 14)
nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meæ pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi (Canticum Canticorum 1, 5)
collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinæ in Esebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quæ respicit contra Damascum (Canticum Canticorum 7, 4)
quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius (Liber Sapientiae 4, 15)
quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est (Liber Sapientiae 5, 5)