Trouvé 857 Résultats pour: Bello Contra Sanctos
et Gorgias et exercitus ejus in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeæ (Liber I Maccabaeorum 4, 61)
post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem (Liber I Maccabaeorum 5, 37)
et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Judæ (Liber I Maccabaeorum 5, 44)
et transgressi sunt Jordanem in campo magno contra Bethsan (Liber I Maccabaeorum 5, 52)
et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad et Simeon frater ejus in Galilea contra faciem Ptolomaidis (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in prœlium (Liber I Maccabaeorum 5, 67)
et recessit Judas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis (Liber I Maccabaeorum 6, 32)
et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in prœlium et tubis cecinerunt (Liber I Maccabaeorum 6, 33)
castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Judæam et montem Sion (Liber I Maccabaeorum 6, 48)
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israël et mandavit ei evertere populum (Liber I Maccabaeorum 7, 26)
et acceperunt spolia eorum et prædam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram ejus quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 7, 47)