Mosaico decorativo

Trouvé 857 Résultats pour: Bello Contra Sanctos

  • Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus (Liber I Paralipomenon 11, 20)

  • iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo (Liber I Paralipomenon 13, 10)

  • consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum (Liber I Paralipomenon 14, 14)

  • igitur Joab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israël et perrexit contra Syrum (Liber I Paralipomenon 19, 10)

  • reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 11)

  • perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad prœlium et fugavit eos (Liber I Paralipomenon 19, 14)

  • quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israël et transivit Jordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus (Liber I Paralipomenon 19, 17)

  • consurrexit autem Satan contra Israël et incitavit David ut numeraret Israël (Liber I Paralipomenon 21, 1)

  • levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et cælum et evaginatum gladium in manu ejus et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis et proni in terram (Liber I Paralipomenon 21, 16)

  • miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam majores quam minores omnes sors æqualiter dividebat (Liber I Paralipomenon 24, 31)

  • Sepphima et Hosa ad occidentem juxta portam quæ ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam (Liber I Paralipomenon 26, 16)

  • porro de Hebronitis Asabias et fratres ejus viri fortissimi mille septingenti præerant Israheli trans Jordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis (Liber I Paralipomenon 26, 30)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina