Mosaico decorativo

Trouvé 857 Résultats pour: Bello Contra Sanctos

  • et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul (Liber I Samuelis 13, 17)

  • porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum (Liber I Samuelis 13, 18)

  • unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa (Liber I Samuelis 14, 5)

  • at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat (Liber I Samuelis 14, 47)

  • et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum (Liber I Samuelis 15, 18)

  • porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (Liber I Samuelis 17, 2)

  • quod cum audisset Heliab frater ejus major loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres prœlium descendisti (Liber I Samuelis 17, 28)

  • cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei (Liber I Samuelis 17, 48)

  • eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiæ de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi (Liber I Samuelis 17, 55)

  • et ait Jonathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi (Liber I Samuelis 20, 9)

  • dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Judæ et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni (Liber I Samuelis 27, 10)

  • credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus (Liber I Samuelis 27, 12)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina