Trouvé 130 Résultats pour: Ból
et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 10)
ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)
vos ergo audite parabolam seminantis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 18)
aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum cælorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 24)
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum cælorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 31)
aliam parabolam locutus est eis simile est regnum cælorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus donec fermentatum est totum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 34)
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi (Evangelium secundum Matthaeum 13, 35)
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio sæculi est messores autem angeli sunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas transiit inde (Evangelium secundum Matthaeum 13, 53)
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)