Trouvé 19 Résultats pour: Argenteos

  • Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos, et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos. (Prophetia Danielis 5, 4)

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos (Prophetia Zachariae 11, 12)

  • et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et projeci illos in domo Domini ad statuarium (Prophetia Zachariae 11, 13)

  • et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)

  • tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset pænitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)

  • tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israël (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina