Mosaico decorativo

Trouvé 4922 Résultats pour: Arca Autem Noe

  • et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum (Liber I Samuelis 18, 28)

  • et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen ejus nimis (Liber I Samuelis 18, 30)

  • locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Jonathan filius Saul diligebat David valde (Liber I Samuelis 19, 1)

  • ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi (Liber I Samuelis 19, 3)

  • motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie ejus (Liber I Samuelis 19, 8)

  • et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua (Liber I Samuelis 19, 9)

  • nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa (Liber I Samuelis 19, 10)

  • tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus et operuit eam vestimentis (Liber I Samuelis 19, 13)

  • misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod ægrotaret (Liber I Samuelis 19, 14)

  • David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth (Liber I Samuelis 19, 18)

  • nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama (Liber I Samuelis 19, 19)

  • quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt (Liber I Samuelis 19, 21)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina