Trouvé 4922 Résultats pour: Arca Autem Noe
et salvavit Dominus in die illa Israël pugna autem pervenit usque Bethaven (Liber I Samuelis 14, 23)
et vir Israël sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem (Liber I Samuelis 14, 24)
respondensque unus de populo ait jurejurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus (Liber I Samuelis 14, 28)
percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis (Liber I Samuelis 14, 31)
nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait prævaricati estis volvite ad me jam nunc saxum grande (Liber I Samuelis 14, 33)
ædificavit autem Saul altare Domini tuncque primum cœpit ædificare altare Domini (Liber I Samuelis 14, 35)
et dixit Saul ad Dominum Deum Israël da indicium et deprehensus est Jonathan et Saul populus autem exivit (Liber I Samuelis 14, 41)
dixit autem Saul ad Jonathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Jonathan et ait gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior (Liber I Samuelis 14, 43)
fuerunt autem filii Saul Jonathan et Jesui et Melchisua nomina duarum filiarum ejus nomen primogenitæ Merob et nomen minoris Michol (Liber I Samuelis 14, 49)
erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prœlium sociabat eum sibi (Liber I Samuelis 14, 52)
et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii (Liber I Samuelis 15, 8)
factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens (Liber I Samuelis 15, 10)