Trouvé 4922 Résultats pour: Arca Autem Noe
puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus (Liber I Samuelis 2, 26)
venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum hæc dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Ægypto in domo Pharaonis (Liber I Samuelis 2, 27)
propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2, 30)
hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo (Liber I Samuelis 2, 34)
futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis (Liber I Samuelis 2, 36)
puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta (Liber I Samuelis 3, 1)
lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei (Liber I Samuelis 3, 3)
dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli (Liber I Samuelis 3, 15)
crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram (Liber I Samuelis 3, 19)
et instruxerunt aciem contra Israël inito autem certamine terga vertit Israël Philistheis et cæsa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum (Liber I Samuelis 4, 2)
misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)
cumque venisset arca fœderis Domini in castra vociferatus est omnis Israël clamore grandi et personuit terra (Liber I Samuelis 4, 5)