Trouvé 558 Résultats pour: Arc
fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus (Liber Genesis 6, 14)
et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius (Liber Genesis 6, 15)
fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcæ pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea (Liber Genesis 6, 16)
ponamque fœdus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum (Liber Genesis 6, 18)
et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini (Liber Genesis 6, 19)
dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi justum coram me in generatione hac (Liber Genesis 7, 1)
et ingressus est Nœ et filii ejus uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii (Liber Genesis 7, 7)
duo et duo ingressa sunt ad Nœ in arcam masculus et femina sicut præceperat Deus Nœ (Liber Genesis 7, 9)
in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam (Liber Genesis 7, 13)
ingressæ sunt ad Nœ in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitæ (Liber Genesis 7, 15)
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7, 17)
vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terræ porro arca ferebatur super aquas (Liber Genesis 7, 18)