Trouvé 2167 Résultats pour: Ali
si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui præsens respicit (Liber Genesis 31, 50)
dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quæ reliqua est salvabitur (Liber Genesis 32, 8)
Jacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra (Liber Genesis 35, 2)
dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quæ erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quæ est post urbem Sychem (Liber Genesis 35, 4)
filii Balæ ancillæ Rahelis Dan et Nepthalim (Liber Genesis 35, 25)
et hii filii Sebeon Ahaja et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui (Liber Genesis 36, 24)
aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me (Liber Genesis 37, 9)
nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu (Liber Genesis 39, 6)
nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat (Liber Genesis 39, 23)
at custos carceris tradidit eos Joseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur (Liber Genesis 40, 4)
calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni (Liber Genesis 40, 11)
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem juxta officium tuum sicut facere ante consueveras (Liber Genesis 40, 13)