Trouvé 282 Résultats pour: Album Hominum Bethel Et Ahi
et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israël (Liber Numeri 32, 14)
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut juraverat Dominus (Liber Deuteronomii 2, 14)
ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur (Liber Deuteronomii 4, 28)
cumque mitteret Josue de Hiericho viros contra Ahi quæ est juxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui præcepta conplentes exploraverunt Ahi (Liber Iosue 7, 2)
dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Josue autem nocte illa in medio mansit populi (Liber Iosue 8, 9)
et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël sicut eruperant aperta oppida relinquentes (Liber Iosue 8, 17)
erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi (Liber Iosue 8, 25)
rex Hiericho unus rex Ahi quæ est ex latere Bethel unus (Liber Iosue 12, 9)
rex Maceda unus rex Bethel unus (Liber Iosue 12, 16)
cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Hiericho et aquas ejus ab oriente solitudo quæ ascendit de Hiericho ad montana Bethel (Liber Iosue 16, 1)
et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth (Liber Iosue 16, 2)
atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris (Liber Iosue 18, 13)