Trouvé 282 Résultats pour: Album Hominum Bethel Et Ahi
ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis (Liber Ecclesiasticus 1, 37)
respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est (Liber Ecclesiasticus 2, 11)
dicentes si pænitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum (Liber Ecclesiasticus 2, 22)
fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris (Liber Ecclesiasticus 3, 19)
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod præterit mandata Domini (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttæ aquæ a mare et sicut calculus harenæ sic exigui anni in die ævi (Liber Ecclesiasticus 18, 8)
mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione (Liber Ecclesiasticus 20, 28)
dentes leonis dentes ejus interficientes animas hominum (Liber Ecclesiasticus 21, 3)
et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
ante sermonem non conlaudes virum hæc enim temptatio est hominum (Liber Ecclesiasticus 27, 8)
si est lingua curationis et mitigationis misericordiæ non est vir illius contra filios hominum (Liber Ecclesiasticus 36, 25)