Trouvé 357 Résultats pour: Aere Altare Holocaustum Altare
decimo die mensis hujus septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino (Liber Leviticus 23, 27)
et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim cœtus atque collectæ omne opus servile non facietis in eo (Liber Leviticus 23, 36)
nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum janthinarum pellium inducentque vectes (Liber Numeri 4, 11)
sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento (Liber Numeri 4, 13)
cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quæ ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii (Liber Numeri 4, 26)
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius (Liber Numeri 5, 25)
pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas (Liber Numeri 5, 26)
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput ejus in die illo (Liber Numeri 6, 11)
et offeret oblationem ejus Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam (Liber Numeri 6, 14)
quæ offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum (Liber Numeri 6, 16)
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa ejus (Liber Numeri 7, 1)
igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare (Liber Numeri 7, 10)