Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 17)
mulier cum qua cojerit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 18)
omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 20)
qui tetigerit lectum ejus lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 22)
omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 23)
quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 27)
et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbæ ad ostium tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 15, 29)
locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt (Liber Leviticus 16, 1)
et præcepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum (Liber Leviticus 16, 2)
adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta (Liber Leviticus 16, 12)
tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem (Liber Leviticus 16, 14)
cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum (Liber Leviticus 16, 18)