Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
quæ est corpus ipsius plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur (Epistula ad Ephesios 1, 23)
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem (Epistula ad Ephesios 2, 18)
ergo jam non estis hospites et advenæ sed estis cives sanctorum et domestici Dei (Epistula ad Ephesios 2, 19)
hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Ephesios 3, 14)
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati (Epistula ad Ephesios 3, 17)
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in ædificationem corporis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 12)
ut jam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris (Epistula ad Ephesios 4, 14)
qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiæ in operationem inmunditiæ omnis in avaritia (Epistula ad Ephesios 4, 19)
omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad ædificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus (Epistula ad Ephesios 4, 29)
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Epistula ad Ephesios 5, 2)
aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quæ ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio (Epistula ad Ephesios 5, 4)
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea (Epistula ad Ephesios 5, 25)