Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
dicit ei Jesus vade voca virum tuum et veni huc (Evangelium secundum Ioannem 4, 16)
patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)
dicit ei Jesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem (Evangelium secundum Ioannem 4, 21)
vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Judæis est (Evangelium secundum Ioannem 4, 22)
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quærit qui adorent eum (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
exierunt de civitate et veniebant ad eum (Evangelium secundum Ioannem 4, 30)
dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare (Evangelium secundum Ioannem 4, 33)
nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albæ sunt jam ad messem (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)
cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus incipiebat enim mori (Evangelium secundum Ioannem 4, 47)