Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum (Evangelium secundum Lucam 23, 1)
ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causæ in hoc homine (Evangelium secundum Lucam 23, 4)
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus (Evangelium secundum Lucam 23, 7)
sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum (Evangelium secundum Lucam 23, 11)
et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem (Evangelium secundum Lucam 23, 12)
dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis (Evangelium secundum Lucam 23, 14)
sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei (Evangelium secundum Lucam 23, 15)
iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Jesum (Evangelium secundum Lucam 23, 20)
ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam (Evangelium secundum Lucam 23, 22)
et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum (Evangelium secundum Lucam 23, 24)
dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Jesum vero tradidit voluntati eorum (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Jesum (Evangelium secundum Lucam 23, 26)