Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cujus angulis procedebant cornua (Liber Exodus 37, 25)
conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii (Liber Exodus 37, 29)
fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine (Liber Exodus 38, 1)
fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum (Liber Exodus 38, 5)
æque ad septentrionalis plagam tentoria columnæ basesque et capita columnarum ejusdem et mensuræ et operis ac metalli erant (Liber Exodus 38, 11)
omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii (Liber Exodus 38, 24)
oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum (Liber Exodus 38, 25)
æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli (Liber Exodus 38, 29)
ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare æneum cum craticula sua omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent (Liber Exodus 38, 30)
paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël (Liber Exodus 39, 6)
quadrangulum duplex mensuræ palmi (Liber Exodus 39, 9)
stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos jungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 19)