Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum (Liber Genesis 26, 26)
locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis (Liber Genesis 26, 27)
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te læderet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini (Liber Genesis 26, 29)
ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam (Liber Genesis 26, 32)
Esau vero quadragenarius duxit uxores Judith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon ejusdem loci (Liber Genesis 26, 34)
senuit autem Isaac et caligaverunt oculi ejus et videre non poterat vocavitque Esau filium suum majorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum (Liber Genesis 27, 1)
sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis (Liber Genesis 27, 3)
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar (Liber Genesis 27, 4)
adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar (Liber Genesis 27, 7)
nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis (Liber Genesis 27, 8)
et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur (Liber Genesis 27, 9)
si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione (Liber Genesis 27, 12)
