Mosaico decorativo

Trouvé 11555 Résultats pour: Ad

  • dixitque ad eos si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor (Liber Genesis 23, 8)

  • ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri (Liber Genesis 23, 9)

  • habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens (Liber Genesis 23, 10)

  • nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 11)

  • adoravit Abraham coram populo terræ (Liber Genesis 23, 12)

  • et locutus est ad Ephron circumstante plebe quæso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo (Liber Genesis 23, 13)

  • domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23, 15)

  • quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetæ publicæ (Liber Genesis 23, 16)

  • dixitque ad servum seniorem domus suæ qui præerat omnibus quæ habebat pone manum tuam subter femur meum (Liber Genesis 24, 2)

  • ut adiurem te per Dominum Deum cæli et terræ ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito (Liber Genesis 24, 3)

  • sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac (Liber Genesis 24, 4)

  • respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es (Liber Genesis 24, 5)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina