Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi (Liber Deuteronomii 29, 26)
reversus fueris ad eum et obœdieris ejus imperiis sicut ego hodie præcipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 30, 2)
si ad cardines cæli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 30, 4)
et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi majoris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui (Liber Deuteronomii 30, 5)
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris præcepta ejus et cærimonias quæ in hac lege conscriptæ sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 30, 10)
nec in cælo situm ut possis dicere quis nostrum ad cælum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus (Liber Deuteronomii 30, 12)
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est (Liber Deuteronomii 30, 13)
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 16)
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis (Liber Deuteronomii 30, 17)
prædico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Jordane transmisso ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 30, 18)
et diligas Dominum Deum tuum atque obœdias voci ejus et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua juravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Jacob ut daret eam illis (Liber Deuteronomii 30, 20)
abiit itaque Moses et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël (Liber Deuteronomii 31, 1)