Mosaico decorativo

Trouvé 11555 Résultats pour: Ad

  • quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat fœditatis nec derelinquat te (Liber Deuteronomii 23, 14)

  • non trades servum domino suo qui ad te confugerit (Liber Deuteronomii 23, 15)

  • non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem (Liber Deuteronomii 23, 19)

  • sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 23, 20)

  • non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam (Liber Deuteronomii 24, 4)

  • cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ sed vacabit absque culpa domui suæ ut uno anno lætetur cum uxore sua (Liber Deuteronomii 24, 5)

  • non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi (Liber Deuteronomii 24, 6)

  • non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenæ qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est (Liber Deuteronomii 24, 14)

  • sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 24, 15)

  • non pervertes judicium advenæ et pupilli nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum (Liber Deuteronomii 24, 17)

  • quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum (Liber Deuteronomii 24, 19)

  • si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenæ pupillo ac viduæ (Liber Deuteronomii 24, 20)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina