Mosaico decorativo

Trouvé 11555 Résultats pour: Ad

  • quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo (Liber Deuteronomii 20, 4)

  • duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui ædificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (Liber Deuteronomii 20, 5)

  • quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo ejus fungatur officio (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam (Liber Deuteronomii 20, 7)

  • his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est (Liber Deuteronomii 20, 8)

  • cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit (Liber Deuteronomii 20, 9)

  • si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem (Liber Deuteronomii 20, 10)

  • cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii (Liber Deuteronomii 20, 13)

  • sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Jebuseum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 20, 17)

  • quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur cædis reus (Liber Deuteronomii 21, 1)

  • egredientur majores natu et judices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum (Liber Deuteronomii 21, 2)

  • et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quæ numquam arata est nec sementem recepit et cædent in ea cervices vitulæ (Liber Deuteronomii 21, 4)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina