Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 31, 1)
ulciscere prius filios Israël de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum (Liber Numeri 31, 2)
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis (Liber Numeri 31, 3)
mille viri de singulis tribubus eligantur Israël qui mittantur ad bellum (Liber Numeri 31, 4)
dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam (Liber Numeri 31, 5)
quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei (Liber Numeri 31, 6)
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt (Liber Numeri 31, 7)
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio (Liber Numeri 31, 8)
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israël reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 31, 12)
nonne istæ sunt quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus (Liber Numeri 31, 16)
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est præceptum legis quod mandavit Dominus Mosi (Liber Numeri 31, 21)
dixitque Dominus ad Mosen (Liber Numeri 31, 25)