Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram ejus faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon (Liber Numeri 21, 34)
percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum ejus usque ad internicionem et possederunt terram illius (Liber Numeri 21, 35)
dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab (Liber Numeri 22, 4)
misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Ægypto qui operuit superficiem terræ sedens contra me (Liber Numeri 22, 5)
perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac (Liber Numeri 22, 7)
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)
respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me (Liber Numeri 22, 10)
dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)
qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum (Liber Numeri 22, 13)
reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum (Liber Numeri 22, 14)
qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me (Liber Numeri 22, 16)
venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi præcepero facias (Liber Numeri 22, 20)