Trouvé 11555 Résultats pour: Ad
anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo (Liber Numeri 15, 30)
dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra (Liber Numeri 15, 35)
dixit quoque Dominus ad Mosen (Liber Numeri 15, 37)
loquere filiis Israël et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas (Liber Numeri 15, 38)
cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini (Liber Numeri 16, 3)
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei (Liber Numeri 16, 5)
dixitque rursum ad Core audite filii Levi (Liber Numeri 16, 8)
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis (Liber Numeri 16, 10)
iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum (Liber Numeri 16, 15)
dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim (Liber Numeri 16, 16)
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini (Liber Numeri 16, 19)
locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait (Liber Numeri 16, 20)