Trouvé 84 Résultats pour: Absalom

  • dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)

  • placuitque sermo ejus Absalom et cunctis majoribus natu Israël (Liber II Samuelis 17, 4)

  • ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat (Liber II Samuelis 17, 5)

  • cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum hujuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium (Liber II Samuelis 17, 6)

  • et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice (Liber II Samuelis 17, 7)

  • forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom (Liber II Samuelis 17, 9)

  • dixitque Absalom et omnis vir Israël melius consilium Husai Arachitæ consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum (Liber II Samuelis 17, 14)

  • et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israël et ego tale et tale dedi consilium (Liber II Samuelis 17, 15)

  • vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum (Liber II Samuelis 17, 18)

  • cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Jonathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quærebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem (Liber II Samuelis 17, 20)

  • David autem venit in Castra et Absalom transivit Jordanem ipse et omnis vir Israël cum eo (Liber II Samuelis 17, 24)

  • Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviæ quæ fuit mater Joab (Liber II Samuelis 17, 25)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina