Trouvé 5674 Résultats pour: Absalom Autem David
conversus autem ad illas Jesus dixit filiæ Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros (Evangelium secundum Lucam 23, 28)
ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur (Evangelium secundum Lucam 23, 32)
Jesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta ejus miserunt sortes (Evangelium secundum Lucam 23, 34)
inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi (Evangelium secundum Lucam 23, 36)
erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris græcis et latinis et hebraicis hic est rex Judæorum (Evangelium secundum Lucam 23, 38)
unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos (Evangelium secundum Lucam 23, 39)
respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es (Evangelium secundum Lucam 23, 40)
erat autem fere hora sexta et tenebræ factæ sunt in universa terra usque in nonam horam (Evangelium secundum Lucam 23, 44)
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo justus erat (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
stabant autem omnes noti ejus a longe et mulieres quæ secutæ erant eum a Galilæa hæc videntes (Evangelium secundum Lucam 23, 49)
subsecutæ autem mulieres quæ cum ipso venerant de Galilæa viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus ejus (Evangelium secundum Lucam 23, 55)
una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quæ paraverant aromata (Evangelium secundum Lucam 24, 1)