Trouvé 5674 Résultats pour: Absalom Autem David
venit autem Esajas propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone (Liber II Regum 20, 14)
reliqua autem sermonum Ezechiæ et omnis fortitudo ejus et quomodo fecerit piscinam et aquæductum et introduxerit aquas in civitatem nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 20, 20)
posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Regum 21, 7)
reliqua autem sermonum Manasse et universa quæ fecit et peccatum ejus quod peccavit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 21, 17)
percussit autem populus terræ omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo (Liber II Regum 21, 24)
reliqua autem sermonum Amon quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 21, 25)
fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram (Liber II Regum 22, 2)
anno autem octavodecimo regis Josiæ misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei (Liber II Regum 22, 3)
dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud (Liber II Regum 22, 8)
regi autem Juda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis hæc dicit Dominus Deus Israël pro eo quod audisti verba voluminis (Liber II Regum 22, 18)
abstulit quoque equos quos dederant reges Judæ soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni (Liber II Regum 23, 11)
reliqua autem verba Josiæ et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 23, 28)