Trouvé 5674 Résultats pour: Absalom Autem David
reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei (Liber I Regum 19, 21)
vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui (Liber I Regum 20, 7)
respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quæ misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum (Liber I Regum 20, 9)
factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam (Liber I Regum 20, 12)
et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium ejus venerant (Liber I Regum 20, 16)
egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria (Liber I Regum 20, 17)
accedens autem propheta ad regem Israël dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te (Liber I Regum 20, 22)
porro filii Israël recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terram (Liber I Regum 20, 27)
dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israël de Syris centum milia peditum in die una (Liber I Regum 20, 29)
fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum (Liber I Regum 20, 30)
dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israël ad eum hoc est judicium tuum quod ipse decrevisti (Liber I Regum 20, 40)
post verba autem hæc vinea erat Naboth Hiezrahelitæ qui erat in Hiezraël juxta palatium Ahab regis Samariæ (Liber I Regum 21, 1)