Trouvé 4262 Résultats pour: ív
sic facies cunctis civitatibus quæ a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es (Liber Deuteronomii 20, 15)
de his autem civitatibus quæ dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere (Liber Deuteronomii 20, 16)
quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)
si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quæ contra te dimicat (Liber Deuteronomii 20, 20)
egredientur majores natu et judices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum (Liber Deuteronomii 21, 2)
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis ejus tollent vitulam de armento quæ non traxit jugum nec terram scidit vomere (Liber Deuteronomii 21, 3)
et majores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quæ in valle percussa est (Liber Deuteronomii 21, 6)
si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris (Liber Deuteronomii 21, 10)
et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem (Liber Deuteronomii 21, 11)
volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectæ facere primogenitum et præferre filio odiosæ (Liber Deuteronomii 21, 16)
adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam judicii (Liber Deuteronomii 21, 19)
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriæ atque conviviis (Liber Deuteronomii 21, 20)