Trouvé 4262 Résultats pour: ív
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti (Liber Numeri 18, 28)
ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quæ ibi sunt polluta erunt septem diebus (Liber Numeri 19, 14)
si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus (Liber Numeri 19, 16)
tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas (Liber Numeri 19, 17)
exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema (Liber Numeri 21, 3)
et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet (Liber Numeri 21, 8)
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quæ est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos (Liber Numeri 21, 13)
tulit ergo Israël omnes civitates ejus et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis ejus (Liber Numeri 21, 25)
idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon ædificetur et construatur civitas Seon (Liber Numeri 21, 27)
væ tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios ejus in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon (Liber Numeri 21, 29)
percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum ejus usque ad internicionem et possederunt terram illius (Liber Numeri 21, 35)
perrexerunt seniores Moab et majores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac (Liber Numeri 22, 7)