Trouvé 4262 Résultats pour: ív
quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Epistula ad Colossenses 1, 6)
ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali (Epistula ad Colossenses 1, 9)
quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Epistula ad Colossenses 1, 16)
et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt (Epistula ad Colossenses 1, 20)
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister (Epistula ad Colossenses 1, 23)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriæ (Epistula ad Colossenses 1, 27)
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 2, 2)
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Epistula ad Colossenses 2, 9)
et vos cum mortui essetis in delictis et præputio carnis vestræ convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta (Epistula ad Colossenses 2, 13)
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis (Epistula ad Colossenses 2, 20)
in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis (Epistula ad Colossenses 3, 7)
salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabæ de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum (Epistula ad Colossenses 4, 10)