Mosaico decorativo

Trouvé 4262 Résultats pour: ív

  • nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)

  • postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem (Liber Leviticus 16, 20)

  • et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16, 21)

  • eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos (Liber Leviticus 16, 29)

  • et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum (Liber Leviticus 16, 33)

  • homo quilibet de domo Israël si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)

  • et ad ipsos dices homo de domo Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam (Liber Leviticus 17, 8)

  • anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israël sanguinem universæ carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit (Liber Leviticus 17, 14)

  • custodite leges meas atque judicia quæ faciens homo vivet in eis ego Dominus (Liber Leviticus 18, 5)

  • turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre quæ domi vel foris genita est non revelabis (Liber Leviticus 18, 9)

  • sororem uxoris tuæ in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente (Liber Leviticus 18, 18)

  • ne polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum (Liber Leviticus 18, 24)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina