Trouvé 4262 Résultats pour: ív
optimis civibus Judæis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus (Liber II Maccabaeorum 9, 19)
orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum (Liber II Maccabaeorum 9, 26)
Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit (Liber II Maccabaeorum 10, 1)
et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos (Liber II Maccabaeorum 10, 8)
sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit (Liber II Maccabaeorum 10, 13)
et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt (Liber II Maccabaeorum 10, 27)
sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare (Liber II Maccabaeorum 10, 36)
congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Judæos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum (Liber II Maccabaeorum 11, 2)
universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit (Liber II Maccabaeorum 11, 12)
audivimus Judæos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Græcorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua (Liber II Maccabaeorum 11, 24)
secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos (Liber II Maccabaeorum 12, 4)
et cum hæc ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Joppitas eradicaturus (Liber II Maccabaeorum 12, 7)