Trouvé 4262 Résultats pour: ív
projecitque se et obdormivit in umbra juniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede (Liber I Regum 19, 5)
respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquæ comedit ergo et bibit et rursum obdormivit (Liber I Regum 19, 6)
et derelinquam mihi in Israël septem milia universorum genua quæ non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum (Liber I Regum 19, 18)
mittensque nuntios ad Ahab regem Israël in civitatem (Liber I Regum 20, 2)
dixeruntque omnes majores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi (Liber I Regum 20, 8)
factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam (Liber I Regum 20, 12)
at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut prœlientur vivos eos capite (Liber I Regum 20, 18)
fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum (Liber I Regum 20, 30)
dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israël clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israël forsitan salvabit animas nostras (Liber I Regum 20, 31)
accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israël et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est (Liber I Regum 20, 32)
qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego fœderatus recedam a te pepigit ergo fœdus et dimisit eum (Liber I Regum 20, 34)
scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo ejus et misit ad majores natu et ad optimates qui erant in civitate ejus et habitabant cum Naboth (Liber I Regum 21, 8)