Liber Iob, 8
1. respondens autem Baldad Suites dixit
1. Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2. usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
2. “Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui?
3. numquid Deus subplantat judicium et Omnipotens subvertit quod justum est
3. Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
4. etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suæ
4. Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae,
5. tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
5. tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,
6. si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ
6. si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae;
7. in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
7. in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
8. interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
8. Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam.
9. hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
9. Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
10. et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
10. Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia?
11. numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
11. Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua?
12. cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
12. Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
13. sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritæ peribit
13. Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.
14. non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia ejus
14. Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius.
15. innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
15. Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget.
16. humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen ejus egreditur
16. Umectus videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius egredietur.
17. super acervum petrarum radices ejus densabuntur et inter lapides commorabitur
17. Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18. si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
18. Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: “Non novi te”.
19. hæc est enim lætitia viæ ejus ut rursum de terra alii germinentur
19. Haec est enim laetitia viae eius, ut rursum de terra alii germinentur.
20. Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
20. Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis,
21. donec impleatur risu os tuum et labia tua jubilo
21. donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.
22. qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
22. Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet”.
