Mosaico decorativo

1. respondens autem Job dixit

1. Respondens autem Iob dixit:

2. ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia

2. “Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia.

3. et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim hæc quæ nostis ignorat

3. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat?

4. qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim justi simplicitas

4. Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.

5. lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum

5. Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede.

6. abundant tabernacula prædonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum

6. Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.

7. nimirum interroga jumenta et docebunt te et volatilia cæli et indicabunt tibi

7. Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi.

8. loquere terræ et respondebit tibi et narrabunt pisces maris

8. Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris.

9. quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit

9. Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit?

10. in cujus manu anima omnis viventis et spiritus universæ carnis hominis

10. In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis.

11. nonne auris verba dijudicat et fauces comedentis saporem

11. Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat?

12. in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia

12. In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia.

13. apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

13. Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam.

14. si destruxerit nemo est qui ædificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

14. Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.

15. si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram

15. Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram.

16. apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur

16. Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.

17. adducit consiliarios in stultum finem et judices in stuporem

17. Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem.

18. balteum regum dissolvit et præcingit fune renes eorum

18. Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum.

19. ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat

19. Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat,

20. commutans labium veracium et doctrinam senum auferens

20. commutans labium veracium et doctrinam senum auferens.

21. effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

21. Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat.

22. qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

22. Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.

23. qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet

23. Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit.

24. qui inmutat cor principum populi terræ et decipit eos ut frustra incedant per invium

24. Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum.

25. palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios

25. Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras