Mosaico decorativo

1. militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies ejus

1. Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius?

2. sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius præstolatur finem operis sui

2. Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam,

3. sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

3. sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.

4. si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras

4. Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.

5. induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est

5. Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.

6. dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

6. Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo.

7. memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona

7. Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona.

8. nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

8. Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.

9. sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet

9. Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet

10. nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus ejus

10. nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.

11. quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animæ meæ

11. Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae.

12. numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere

12. Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam?

13. si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo

13. Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam,

14. terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

14. terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties.

15. quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea

15. Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.

16. desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

16. Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.

17. quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

17. Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?

18. visitas eum diluculo et subito probas illum

18. Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum.

19. usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam

19. Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?

20. peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

20. Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?

21. cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quæsieris non subsistam

21. Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam!”.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras