Mosaico decorativo

1. quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum jacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad Deum

1. Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum,

2. baptismatum doctrinæ inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et judicii æterni

2. baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni.

3. et hoc faciemus siquidem permiserit Deus

3. Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

4. inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum cæleste et participes sunt facti Spiritus Sancti

4. Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti

5. gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque sæculi venturi

5. et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi

6. et prolapsi sunt renovari rursus ad pænitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes

6. et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.

7. terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo

7. Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;

8. proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cujus consummatio in conbustionem

8. proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.

9. confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur

9. Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur;

10. non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis

10. non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.

11. cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem

11. Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem,

12. ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones

12. ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones.

13. Abrahæ namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem juraret majorem juravit per semet ipsum

13. Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum

14. dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te

14. dicens: “Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te”;

15. et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem

15. et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.

16. homines enim per majorem sui jurant et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est juramentum

16. Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum;

17. in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit jusiurandum

17. in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,

18. ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem

18. ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem;

19. quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis

19. quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis,

20. ubi præcursor pro nobis introjit Jesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum

20. ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras