Epistulam ad Philemonem, 1
1. Paulus vinctus Jesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
1. Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
2. et Appiæ sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiæ quæ in domo tua est
2. et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est:
3. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo
3. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
4. gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
4. Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5. audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Jesu et in omnes sanctos
5. audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos,
6. ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Jesu
6. ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum;
7. gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
7. gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8. propter quod multam fiduciam habentes in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
8. Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet,
9. propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Jesu Christi
9. propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu;
10. obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
10. obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11. qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
11. qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis,
12. quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
12. quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea;
13. quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
13. quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.
14. sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
14. Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium.
15. forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut æternum illum recipere
15. Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes,
16. jam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
16. iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino.
17. si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
17. Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
18. si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
18. Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa.
19. ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
19. Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes.
20. ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
20. Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo!
21. confidens obœdientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
21. Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22. simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
22. Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis.
23. salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu
23. Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,
24. Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
24. Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
25.
25. Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.
