Mosaico decorativo

1. facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter apostolos

1. Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.

2. curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum

2. Sepelierunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.

3. Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam

3. Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.

4. igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum

4. Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.

5. Philippus autem descendens in civitatem Samariæ prædicabat illis Christum

5. Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum.

6. intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quæ faciebat

6. Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat:

7. multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt

7. ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.

8. factum est ergo magnum gaudium in illa civitate

8. Factum est autem magnum gaudium in illa civitate.

9. vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariæ dicens esse se aliquem magnum

9. Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum;

10. cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quæ vocatur Magna

10. cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”.

11. adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos

11. Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis dementasset eos.

12. cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres

12. Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres.

13. tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur

13. Tunc Simon et ipse credidit et, cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo; videns etiam signa et virtutes magnas fieri stupens admirabatur.

14. cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Johannem

14. Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem;

15. qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum

15. qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:

16. nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu

16. nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.

17. tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum

17. Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

18. cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam

18. Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manuum apostolorum daretur Spiritus, obtulit eis pecuniam

19. dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum

19. dicens: “Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum”.

20. pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri

20. Petrus autem dixit ad eum: “Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri!

21. non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo

21. Non est tibi pars neque sors in verbo isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo.

22. pænitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui

22. Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui;

23. in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse

23. in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse”.

24. respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quæ dixistis

24. Respondens autem Simon dixit: “Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis”.

25. et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant

25. Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant.

26. angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quæ descendit ab Hierusalem in Gazam hæc est deserta

26. Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens: “Surge et vade contra meridianum ad viam, quae descendit ab Ierusalem in Gazam; haec est deserta”.

27. et surgens abiit et ecce vir æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem

27. Et surgens abiit; et ecce vir Aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnem gazam eius, qui venerat adorare in Ierusalem

28. et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esajam

28. et revertebatur sedens super currum suum et legebat prophetam Isaiam.

29. dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum

29. Dixit autem Spiritus Philippo: “Accede et adiunge te ad currum istum”.

30. adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esajam prophetam et dixit putasne intellegis quæ legis

30. Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: “Putasne intellegis, quae legis?”.

31. qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum

31. Qui ait: “Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi?”. Rogavitque Philippum, ut ascenderet et sederet secum.

32. locus autem scripturæ quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum

32. Locus autem Scripturae, quem legebat, erat hic: “Tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperit os suum.

33. in humilitate judicium ejus sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita ejus

33. In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius”.

34. respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo

34. Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo?”.

35. aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Jesum

35. Aperiens autem Philippus os suum et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Iesum.

36. et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari

36. Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “Ecce aqua; quid prohibet me baptizari?”.

37. []

37. Et iussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.

38. et jussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum

38. []

39. cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens

39. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens.

40. Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Cæsaream

40. Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras