Mosaico decorativo

1. viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

1. “Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem”. 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit:

2. cum audissent autem quia hebræa lingua loquitur ad illos magis præstiterunt silentium

2.

3. et dixit ego sum vir judæus natus Tarso Ciliciæ nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus juxta veritatem paternæ legis æmulator legis sicut et vos omnes estis hodie

3. “Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.

4. qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres

4. Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,

5. sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes majores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

5. sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.

6. factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de cælo circumfulsit me lux copiosa

6. Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa;

7. et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

7. et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.

8. ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris

8. Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”.

9. et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum

9. Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.

10. et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere

10. Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”.

11. et cum non viderem præ claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum

11. Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.

12. Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Judæis

12. Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,

13. veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum

13. veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum.

14. at ille dixit Deus patrum nostrorum præordinavit te ut cognosceres voluntatem ejus et videres Justum et audires vocem ex ore ejus

14. At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,

15. quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti

15. quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti.

16. et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

16. Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”.

17. factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

17. Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

18. et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

18. et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”.

19. et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et cædens per synagogas eos qui credebant in te

19. Et ego dixi: “Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te;

20. et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

20. et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”.

21. et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

21. Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te””.

22. audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra ejusmodi non enim fas est eum vivere

22. Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere!”.

23. vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem jactantibus in ærem

23. Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem,

24. jussit tribunus induci eum in castra et flagellis cædi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei

24. iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.

25. et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

25. Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?”.

26. quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est

26. Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est”.

27. accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam

27. Accedens autem tribunus dixit illi: “Dic mihi, tu Romanus es?”. At ille dixit: “Etiam”.

28. et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum

28. Et respondit tribunus: “Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum”. Et Paulus ait: “Ego autem et natus sum”.

29. protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum

29. Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.

30. postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis solvit eum et jussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos

30. Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras