Fundar 1196 Resultados para: Sin
commissum est ergo prœlium in die illa et rex Israël stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus (Liber I Regum 22, 35)
dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quærere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et projecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere (Liber II Regum 2, 16)
et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa (Liber II Regum 3, 25)
vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar (Liber II Regum 4, 22)
stravitque asinam et præcepit puero mina et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod præcipio tibi (Liber II Regum 4, 24)
eamus usque ad Jordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite (Liber II Regum 6, 2)
factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis (Liber II Regum 6, 25)
Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo præmisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic ut præcidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est (Liber II Regum 6, 32)
surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes (Liber II Regum 7, 7)
cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriæ et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria (Liber II Regum 7, 10)
et ait Joram junge currum junxeruntque currum ejus et egressus est Joram rex Israël et Ahazias rex Juda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis (Liber II Regum 9, 21)
ingressusque Hieu et Jonadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal (Liber II Regum 10, 23)