Fundar 1196 Resultados para: Sin
et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos (Liber I Regum 10, 25)
et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascendit (Liber I Regum 13, 13)
cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetæ quem reduxerat (Liber I Regum 13, 23)
qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver ejus projectum in itinere asinus autem stabat juxta illum et leo stabat juxta cadaver (Liber I Regum 13, 24)
dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissent (Liber I Regum 13, 27)
et ille abisset invenit cadaver ejus projectum in via et asinum et leonem stantes juxta cadaver non comedit leo de cadavere nec læsit asinum (Liber I Regum 13, 28)
tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangerent eum (Liber I Regum 13, 29)
et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum (Liber I Regum 17, 19)
vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris (Liber I Regum 18, 10)
tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eis (Liber I Regum 20, 24)
dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israël clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israël forsitan salvabit animas nostras (Liber I Regum 20, 31)
ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris (Liber I Regum 22, 19)