Fundar 1196 Resultados para: Sin
argentum autem et aurum dedit Jojachim Pharaoni cum indixisset terræ per singulos ut conferretur juxta præceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terræ ut daret Pharaoni Necho (Liber II Regum 23, 35)
annonam quoque constituit ei absque intermissione quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ (Liber II Regum 25, 30)
Evheumque et Aruceum et Asineum (Liber I Paralipomenon 1, 15)
ceperuntque omnia quæ possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia (Liber I Paralipomenon 5, 21)
filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch (Liber I Paralipomenon 6, 44)
porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata præpararent (Liber I Paralipomenon 9, 32)
consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus adtuleruntque ea in Jabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Paralipomenon 10, 12)
sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei (Liber I Paralipomenon 12, 22)
et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (Liber I Paralipomenon 12, 31)
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)
sed et qui juxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israël (Liber I Paralipomenon 12, 40)
porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)