1. erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad majores natu et ad nutricios Ahab dicens

2. statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma

3. eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri

4. timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere

5. miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac

6. rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et obœditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezraël porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur

7. cumque venissent litteræ ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezraël

8. venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos juxta introitum portæ usque mane

9. cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum justi estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos

10. videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliæ

11. percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezraël et universos optimates ejus et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiæ

12. et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via

13. invenit fratres Ahaziæ regis Juda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziæ sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginæ

14. qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos jugulaverunt eos in cisterna juxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam

15. cumque abisset inde invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Jonadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru

16. dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo

17. duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum juxta verbum Domini quod locutus est per Heliam

18. congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius

19. nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos ejus et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal

20. dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque

21. et misit in universos terminos Israël et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum

22. dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes

23. ingressusque Hieu et Jonadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal

24. ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem præparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima ejus erit pro anima illius

25. factum est ergo cum conpletum esset holocaustum præcepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et projecerunt milites et duces et jerunt in civitatem templi Baal

26. et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt

27. et comminuerunt eam destruxerunt quoque ædem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc

28. delevit itaque Hieu Baal de Israël

29. verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israël non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan

30. dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël

31. porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israël

32. in diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël percussitque eos Azaël in universis finibus Israël

33. a Jordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Arœr quæ est super torrentem Arnon et Galaad et Basan

34. reliqua autem verborum Hieu et universa quæ fecit et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël

35. et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Joachaz filius ejus pro eo

36. dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria





“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina